Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMERCIUM

COMMERCIUM,³ Idem quod Commarchia, Confine, limes. Tabula Peutingeriana VII: Fines exercitus Syriatici et Commercium barbarorum. Annales Francor. ann. 809: Aureolus Comes, qui in Commercio Hispaniae atque Galliae...... residebat. Frustra hic Confinio reponunt viri docti, quod idem est quod Commercium, quod ita apud Eginhardum legi advertant: neque enim id factum vitio librariorum, nam ita etiam praeferunt Annales Bertiniani, et alri. Hinc

Commerciones, qui aliis Commarchani, qui in confinibus ac limitibus habitant. Leges Inae Regis Westsaxonum cap. 11: Si quis inter Commerciones regni nostri roboriam et violentam captionem faciat. Saxonica editio habet gemerum, limites, confinia.

Commercatrix Romanorum Barbaries, in Vita Lietberti Episcopi Cameracensis cap. 1. id est, Gentes barbarae Romanorum finibus vicinae.