Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMISSI

COMMISSI, qui aliis et nostris Commendati, de quibus supra. Charta Henrici Imp. ann. 1082. apud Ughellum in Episc. Fulginatensib.: Largimur etiam atque confirmamus ejusdem Ecclesiae Priori, vel ei qui successor fuerit, ut habeat potestatem suos liberos homines suosque Commissos judicare secundum legem, et justum arbitrium corripere. Ita Committere se alicui, pro Commendare eadem notione, qua supra, usurpat Flodoardus in Chr. ann. 922. 924. et 940. Gloss. Lat. Gr.: Committit, ἐμπιστεύει.