Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMISSUM

COMMISSUM,² Bonorum multatio. Acta SS. Junii tom. 2. pag. 493. de S. Rosselina: Quod si aliquo modo contingeret d. Monasterium de Cella Robaudi d. censum v. solidorum non solvere... non ob hoc incideret in Commissum. Consuetud. Tolos. in rubrica de feudis n. x: Est usus sive Consuetudo Tolosae, quod si feudatarius per annos vel amplius, vel per quantumcumque tempus cessaverit ab obliis Domino seu Dominis feudi persolvendis, feudum non potest nec debet venire in Commissum ipsi Domino seu in incursum, sed feudatarius debet et tenetur solvere Domino feudi pro dicto feudo oblias, census et alias dominationes in cartis feudi contentas, pro tempore quanto illud tenuerit. Vide Commissio 2. et, Committere.