Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMISSUM

COMMISSUM,³ Confessio fidei Felicis Urgellit. Episc. tom. 3. Concil. Hisp. pag. 115: In Dei nomine Felix olim indignus Episcopus, domnis in Christo fratribus... Presbyteris... Clericis in parochia Urgellitanae Ecclesiae degentibus, seu caeteris fidelibus in superdicto Commisso commorantibus in Domino Deo Patre... aeternam salutem. Vox superdicto addita voci Commisso indicat jam superius dictum fuisse de loco, qui hic appellatur Commissum: nullus autem alter locus est prius memoratus, praeter Parochiam, id est, Dioecesim, Urgellitanae Ecclesiae; hinc conjicio nomine Commissi intelligendam esse parochiam ipsam Urgellitanam forte Commissum dictam, quod Pastoris curae et sollicitudini committeretur.