Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMITTO

COMMITTO, (COMMITTERE) Confiscare, quando nempe Cliens patronum agnoscere non vult, et temere Clientelam inficiatur. Budaeus ad L. Herennius, de Evict.: In jure civili et apud JC. Commissum appellatur, quod ob vectigal non solutum, vel omissam apud publicanos professionem fisco vindicatur. Jure vero feudorum in commissum cadere dicuntur dominia, quae ex delicto vassalli ad dominum feudi redeunt. Gl. Lat. Graec.: Commisit, ὑπέπεσεν, ἐναντιώθη. Commisit in legem, ὑπέπεσεν τοῖς νόμοις. Committit, ἁμαρτάνει. Commettre son fief, in Consuetudinibus municipalibus nostris passim. Commissi legem incurrere, in leg. 2. Cod. Th. de Susceptor. (12, 6.) Charta Ottonis Imp. ann. 953. apud Willelm. Hedam: Terram quam Hatto in loco Ecki habere videbatur, et ad nostrum regale jus pro sui ipsius Commissu fiscata erat, ad praedictam Ecclesiam tradimus. Alia ann. 1250: Eadem (bona) tenebant ab Ecclesiis antedictis, et ideo si ea Commiserunt, non Domino Regi, sed potius ipsis ecclesiis fuerant applicanda. Consuetud. Marchiae Dumbarum art. 17: Homo taillabilis alterius Domini, qui ponet se in franchesia alicujus alterius Domini, quia ipse denegat et reneat Dominum suum, omnes ejus res et bona Committuntur Domino cujus ille erat homo taillabilis, antequam positus fuisset in franchesia praedicta, sub tali conditione, quod ille Dominus, cujus ipse homo denegans et reneans erat homo taillabilis ante dictam franchesiam, reddat et reddere teneatur Domino, de cujus... dicta bona moverent, sufficientem tenementarium intra annum et diem de manu mortua. Vide Feudum perdere, et Ferrarium in Scomettere.

Rectius Cangius dixisset: Commissi culpam vel poenam incurrere; qua notione legitur in Libert. Briancz. ann. 1343. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 728. art. 15: Quod dicti sindici..... possint quibuscumque poenas imponere, usque ad quinque vel decem solidos; et qui poenae hujusmodi non paruerit, eam Committat tociens quociens non curaverit obedire. Commettre, eodem sensu, in Lit. ann. 1374. tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 72: Et en Commettant les peines, qui sur ce ont esté indictes et ordonnées. Italicum vero Scommettere, Academ. Crusc. est Disglutinare, vel Discordiam concitare, aut Sponsionem facere.