Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMITTO

COMMITTO,² (COMMITTERE) nude, pro Crimen committere. Charta Ludov. VII. reg. Fr. in Chartul. Campan. fol. 61. v°. col. 2: Statuimus... ut tam clerici quam laici, pauperes seu divites, omnes ejus (Compendii) accolae tanta in perpetuum securitate donentur, qui non Committit, ne timeat; qui autem Commiserit, secundum leges expectet judicari. Hinc Committens, pro Delicti reus, in Charta ann. 1257. ex Tabul. S. Autberti Camerac.: Servientes vero mei ad simplicem requisitionem et instantiam dicti custodis debent Committentes in dicto nemore in meam ducere prisoniam.