Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADULTERIUM

ADULTERIUM, Stuprum, et quaevis fornicatio. Nam ut ait Gregorius Nissesus in Epist. ad Letoium: Ἤρεσε ϰαὶ τὸ ϰατὰ πορνείαν πλημμέλημα, μοιχείαν εῖναι νομίζειν, διότι μία ἐστὶν ἡ νόμιμος συζυγία ϰαὶ γυναιϰὸς πρός ἄνδρα, ϰαὶ ἀνδρὸς πρὸς γυναῖϰα. Glossae antiquae MSS. exponunt per stuprum, Adulterium in virgine perpetrandum. Gregorius Turon. lib. 9. cap. 37. de Droctigisilo Episcopo: Et licet esset vorax cibi, ac potator vini extra modum, quam sacerdotalem cautelam decet, tamen nullum de eo Adulterium quispiam est locutus, id est, a nullo est infamatus, non de Adulterio, opinor, sed de quovis alio crimine, aut defectu. Lex Wisigoth. lib. 3. tit. 4. § 5: Si filiam in Adulterio pater in domo sua occiderit, etc. § 7: Si puella ingenua, sive vidua, ad domum alienam Adulterii causa venerit, et ipsam ille uxorem habere voluerit, etc. Ita Adulterium pro stupro, et Adulterare, pro stuprare, usurpatur § 2. 8. 14. 15. 16. 17. 18. in Lege Burgund. 44. 61. et in Lege Longob. passim. In Concilio Autisiodor. can. 23. Turon. 11. can. 14. in Capit. Compendiensi ann. 757. cap. 17. Bonifacius Moguntin. Archiep. Epist. ad Athelbaldum Regem, apud Baron. ann. 745. n. 10: Si virgo paternam domum cum Adulterio maculaverit. Extat Charta ann. 1082. continens compositionem inter Fulconem Comitem Juniorem (Andegavensem) et Goffridum Episcopum super querela, quam diu contra Comites habuerant Episcopi, videlicet de Adulteris et usurariis, quos antiquitus ad solius Episcopi justitiam pertinuisse constabat; sed postea ministrorum Ecclesiae negligentia et incuria seculares judices usurpaverant, non absque Episcoporum contradictione et justa querimonia. Super hac igitur querela talis concordia facta est utriusque consensu, ut Praepositus Comitis et Archidiaconi Episcopi communiter Adulteros et usurarios laicos distringant, et totam multam emendationis inter Comitem et Episcopum per medium partiantur.

Atque inde forsitan Avoutres nothos appellarunt nostri, et quotquot non ex legitima copula nati erant, uti vox haec videtur usurpari in Consuetudine Britanniae art. 480. et 481. Praeterea in Assisiis Hierosolymit. MSS. cap. 62. ubi Traitours, bastars et Avotres, recensentur inter eos qui Warandiam ferre non possunt, qui ne peuvent porter garantie en la haute Cour: nisi Avoutres proprie dicti fuerint, qui ex adulterio nati erant: nam Avoutere est adulterium, in Recluso de Moliens in Miserere: Par pechié plus lait qu'Avoutere. Florentini Avolterio dicunt.

Varie hanc vocem reddiderunt nostri. Auvoirie, tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 712. Avorture, in Stat. eccl. Turon. ann. 1396. cap. 76. ex Cod. reg. 1237. Avoutire, in Chron. S. Dion. lib. 2. cap. 24. Avoutrerie, adulterium, in Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684. Ita et nothos vel adulterinos dixerunt Advoultres, Avoutres, Avouldres et Avoestres. Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 321: Ledit de la Chambre lui dist que il mentoit par la gorge, comme mauvais Avoestre. Larron, Avouldre, arrançonneur de gens, in aliis ann. 1455. ex Reg. 187. ch. 113. Aliae ann. 1389. in Reg. 138. ch. 44: Guillaume Tourpin charpentier homme moult rioteux.... respondit que Henry estoit un mauvais garçon Advoultre. Voustre, in Lit. ann. 1452. ex Reg. 181. ch. 268.

Adulterium praeterea dicitur poena vel multa, quae adulteris irrogatur, vel jus vindicandi adulterii. Domesdei: De Adulterio per totam Chent (Cantium) habet Rex hominem, Archiepiscopus mulierem, etc. Alibi: Adulterium vel raptum faciens, 8. sol. 4. d. emendabat homo, et foemina tantumdem: Rex habet hominem adulterum, Archiepiscopus foeminam. Rursum: Vidua si se non legitime commiscebat, 20. sol. emendabat: Puella vero 10. sol. Vide Chronicon Besuense pag. 672.

Apud Anglos, Adulterium Wera emendari sanxit Henricus I. cap. 11. et 12. At Legibus Edmundi Regis cap. 4. apud Brompton. pag. 859. adulter sicut homicida punitur. Canutus vero hominem adulterum in exilium relegari, foeminae nasum et aures praecidi jubet, in Legibus part. 2. cap. 6. et 50. Nihil mutatum; secundum Henrici legem, adulterium sicut homicidium Wera emendabatur; neque Edmundus et Henricus de poena, sed de compositione agunt, quam qui non solvebat exulare debebat. Vide Martialem lib. 3. Epigr. 84.

Apud Saxones, Adulterii poena qualis fuerit, docet his verbis Bonifacius Moguntin. Archiep. in Epist. ad Athelbaldum Regem: In antiqua Saxonia (i. Germania) si mulier maritata, fracto foedere matrimonii, Adulterium perpetraverit, aliquando cogunt eam, propria manu per laqueum suspensam, vitam finire: et super bustum illius incensae et concrematae corruptorem ejus suspendunt. Aliquando congregato foemineo exercitu, flagellatam eam mulieres per pagos circumquaque ducunt, virgis caedentes, et pungentes minutis vulneribus cruentatam et laceratam de villa ad villam mittunt, et occurrunt semper novae flagellatrices, zelo pudicitiae adductae, usque quo eam aut mortuam, aut vix vivam derelinquant. Apud Petrum Opmerum in Chronolog. pag. 345.

Apud Wisigothos adulter et adultera marito adducebantur: et si Adulter filios non habebat, ejus bona eidem cedebant, ut est in Lege Wisigoth. lib. 3. tit. 4. § 1. 3. 12.

Adulteri apud Hispanos castrabantur. Lucas Tudensis, de Bamba Rege: Testantur haec ab illis Adulteris abscissa membra virilia, quibus pro fornicatione hanc ultionis irrogabat jacturam. Vide Luithprandum lib. 6. cap. ult. Leges AElfredi Reg. cap. 25. Saxonem Grammaticum lib. 5. Hist. Danicae pag. 77. praeterea Valerium Maximum lib. 6. cap. 1. Martial. lib. 2. Ep. 60. etc.

Apud Aragonenses, secundum Foros antiquos, si conjugatus aut conjugata erant deprehensi in Adulterio, amittebant vestes suas, et solvebant 60. sol. de calumnia. Et si conjugatus cum conjugata erant deprehensi in Adulterio, solvebant dictam calumniam duplicatam; et si non poterant solvere dictam calumniam, flagellabantur, ut patet in Foro antiquo tit. de Adulterio lib. 8. fol. 33. Ita Michael del Molino in Repertorio Foror. Aragon.

Inter Constitut. MSS. Petri III. reg. Aragon. in Cod. reg. 4671. exstat Forma securitatis per dom. regem facta, quam facere maritus tenetur, quando ei traditur ejus uxor adultera, et quomodo eam tenere habeat. Dominus rex visa sententia lata contra Eulaliam uxorem Johannis d'Oscha, quae eidem Johanni per eandem sententiam tradi debet juxta usaticum mariti, uxori praestita securitate ydonea per dictum Johannem d'Oscha, reservatis eidem dom. regi modo et forma super dicta securitate; explicat et dat idem dom. rex modum et formam super dicta securitate. Primo, quod ante traditionem dictae Eulaliae, dictus Johannes, si illam vult, habeat tenere in domo propria, et in ipsa domo propria habeat facere domunculam ipse Johannes habentem xij. palmos de longitudine et sex de latitudine et duas cannas de statura sive de altitudine, et quod habeat dare eidem Eulaliae unum sachpay sufficiens in quo dormiat, et unum lodicem cum quo valeat se cohoperire, et facere in dicta domo unum clot sive foramen, in quo possit solvere tributa ventris naturalia, et per quod foramen exeant illa fetida, et..... unam fenestram in eadem domo, per quam dentur eidem Eulaliae victualia, videlicet quod dictus Johannes dabit sibi xviij. uncias panis cocti competentis pro qualibet die et aquam quantam voluerit dicta Eulalia, et quod non dabit sibi aliquid, aut faciet dari quod illam praecipitet ad mortem, aut aliquid aliud faciet ut dicta Eulalia moriatur. Super quibus praedictis dictus Johannes det bonam cautionem et ydoneam securitatem.

Apud Lusitanos adultera cum adultero cremabatur. Quod si maritus nollet uxorem cremari, adulter liber erat, ut est in Coronatione Regis Portugalliae, apud Anton. Brandaonum lib. 10. cap. 13.

Adulterorum apud Polonos poenam ejusmodi fuisse, dum adhuc pagani essent, tradit Ditmarus lib. ult. pag. 106: Si quis alienis abuti uxoribus, vel fornicari praesumit, hanc vindictae subsequentis poenam protinus sentit: in pontem mercati is ductus per follem testiculi clavo affigitur, et novacula prope posita, hic moriendi, sive de his absolvendi dura electio sibi datur.

Adulterarum poenam, apud Bohemos decapitationem fuisse docet Vita S. Adalberti Episcopi Pragensis n. 9.

Poenitentiae publicae in provincia Trevirensis archiepiscopatus subjiciuntur adulteri, quibus vita et habitus peregrinantium praescribitur. Statuta provinc. Concil. Trevir. ann. 1238. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 722. col. 2: Statuimus ut de caetero (adulteri et adulterae) publicam agant poenitentiam. Mulieres infra parochiam portantes cyphum in scapula, et baculum in manu, in habitu et cibo per omnia tales, quales esse consueverunt peragere (peragentes) carenas.

Cujusmodi autem fuerit apud Francos adulterorum poena, dicetur in verbo Trotare.

Non una fuit apud Francos adulterorum poena: nam praeter eam, de qua dicitur in voce Trotare, notanda est omnino illa, quam referunt Annales Victoriani MSS. ad ann. 1314: Eodem anno mense Maio fuit quaedam iniquitas, ex qua regno Francorum magnum dedecus provenit. Nam duo milites fratres, Philippus et Galterus de Alneto, alter reginam Navarrae, filiam ducis Burgundiae; alter Blancham comitissae Atrebatensis filiam, uxorem Karoli, filii minoris regis Francorum, in adulterium impraegnavit. Quod peccatum, licet diu duraverit et latuerit, tamen fuit propalatum. Propter quod dicti milites apud Pontisaram excoriati fuerunt coram populo, et eorum virilia amputata; postea ad caudas equorum distracti, in patibulo sunt suspensi. Duae autem miserae mulieres dictae pannis vilibus indutae carceribus deputantur. Quod quidem supplicii genus adversus quosvis adulteros statutum fuisse nequaquam putandum est: hic quippe crimini par fuit poena.

In libertatibus, concessis villae Blaziliae in Arvernis a Bertrando D. Mercorii ann. 1316: Si aliquis capiatur in Adulterio persolvat centum solidos Podienses, aut fustigetur; et sit in electione hominis capti, vel mulieris de fustigatione vel solutione praedictis. Vide Leg. 4. Cod. Theod. Quorum appellat. non recip. De poenis adulterii multa congessit Stephanus Stephanius in Notis ad Saxonem Grammat. pag. 122. Vide praeterea Socratem lib. 5. cap. 18. Eclogas Leonis et Constantini tit. 28. cap. 9. etc.

Mulcta pecuniaria, cum in rem Dominorum cederet, diligentem illi adhibebant curam ne laterent Adulteri, quibus certe convincendis non multum laborabant; saepius enim satis erat ipsa suspicio, ut quis reus pronunciaretur. Docent Libertates Sancti Georgii Esperanchii, ann. 1291. quaenam probatio sufficiebat, ut quis velut Adulterii reus plecteretur: Si Adulterium rationabiliter probetur; videlicet conjugatus cum conjugata vel soluta, vel e converso, braccis tractis inventus fuerit, vel nudus cum nuda inveniatur, et hoc possit probari per duos familiares, vel per unum, una cum alio teste fide digno in arbitrio Domini sunt. Praeter hanc mulctam pecuniariam lectus Adulterorum ex Consuetudine Viennensi adjudicabatur illi qui Adulteros deprehenderat; quod subinde ann. videlicet 1361. in emendam 5. solidorum mutatum fuit. Regist. Inscript. fol. 238: Et illi, qui adulterantes deprehenderint non habeant lectum, nec aliquid de bonis ipsorum, nisi tantum quinque solidos pro lecto. Apud Lubecenses Advocato licitum non erat adulterum in jus vocare, nisi quem maritus adulterae seu ejus propinqui deprehenderant, vide cod. ann. 1294. art. 10. ap. Hachium pag. 249; ibid. pap. 148. Statut. civit. Flensburg. ann. 1284. art. 83: Non exactor, non Praepositus neque aliquis alius de turpitudine legitimae alicujus se intromittat, nisi per maritum legitime fuerit accusata. Apud Hamburgenses vero licebat urbis custodibus fenestras et portas frangere ut subitum sibi introitum pararent ad deprehendendos adulteros. Vide Statut. Hamburg. ann. 1292. M. cap. 29. et Berkmanni chronic. Stralsund. ad ann. 1549.

Libertat. S. Andreae prope Avinionem ann. 1292. in Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 336: Quod si aliquis habitator dicti loci, Adulterium ibidem commiserit... fustigabuntur semel nudi per villam, pudibundis tamen mulieris coopertis. Minus pudenter adulterae puniebantur in vicecomitatu Turennae. Vide infra Approbatus. Vide Proberti Leges Cambriae pag. 132. et 133; codicem Lubecensem ann. 1243. art. 43. apud Hachium pag. 198. Diplom. ann. 1270. pro Burgensib. Gustroviensibus ap. Westphalen Monum. tom. 4. col. 941.

Sed et interdum apud nostrates, non a judicibus, imo ab incolis loci etiam junioribus poena ridicula per jocum adulteris irrogabatur. Lit. remiss. ann. 1392. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 284: Icelle Heliete avoit oy dire que les compaignons de la bachelerie de la Leu, près de la Rochelle, ont acoustumé le dymenche de la Trinité chacun an à baignier en un fossé plain d'eaue, appellé Lorteniguet, hommes et femmes demourant audit lieu de la Leu, qui ont eu compaignie charnelle contre leur mariage avec autres.... Pour la vergongne du monde, crainte dudit baing et batizons, icelle Heliete vouloit aler et fouir hors du pays. Vide Grimmii Antiq. jur. pag. 726. Alteram ejusdem generis exhibent aliae Lit. ann. 1479. ex Reg. 206. ch. 329: Le suppliant par joyeuseté et esbatement commença à dire à Nicolas le Blanc, qu'il estoit marié en son pays, et que neanmoins il avoit esté trouvé avec une femme en la ville d'Eu, et avoit eu sa compaignie; parquoy il falloit qu'il fust emplumé, ainsi que estoient les autres, qui aloient avec autres femmes que les leurs. Adulteram impune occidi, si eam pater sive maritus domi suae deprehendat dicit Paull. rec. sent. lib. 2. tit. 26. § 1. et 7. Vide leg. Ripuar. tit. 77. les wisog. lib. 3. tit. 4. cap. 6; Baijuv. tit. 7. cap. 1. § 1; Andream Sunonis lib. 13. cap. 1; Jus Inticum lib. 3. cap. 37; Ord. judic. jur. prov. lib. 2. cap. 19. ed. Senckenb; secundum vero Specul. Suabic. lib. 2. cap. 22. maritus ipse vindictam exercens potestati Imperatoris quoad corpus et bona se subdit.

Adulteros, vocant Scriptores Ecclesiastici, qui civitatis Episcopo adhuc superstite, ejusdem Episcopatum invadunt, aut qui quempiam ad Episcopatum promoveri patiuntur, Episcopo adhuc vivente. Episcopus enim promotione sua spirituales nuptias cum Ecclesia sua contrahit. Liberatus Diacon. cap. 14: Cumque super hoc multa dubitatio processisset, volentibus civibus neminem penitus ordinare, ne Adulteri viderentur, (Dioscoro quippe vivente,) novissime in Proterium universa sententia declinavit. Cap. 17: Porro haeretici, ut jam dictum est, Petrum latenter instituerant, quem jussit Zenon Imperator expelli, tanquam haereticum et Adulterum, etc. S. Hieronym. Epist. 83. cap. 2. explicans verba S. Pauli, dicentis, oportet Episcopum esse unius uxoris Virum: Quidam coacte interpretantur uxores pro Ecclesiis, viros pro Episcopis debere accipi, et hoc in Nicaena quoque Synodo a Patribus esse decretum, ne de alia ad aliam Ecclesiam Episcopus transferatur, ne virginalis pauperculae societate contempta, ditioris Adulterae quaerat amplexus. Vide Palladium in Vita S. Joan. Chrysostomi pag. 146. Theophanem pag. 188. et Anonymum Combefisianum in Alexandro num. 1. E. Gloss. med. Graec. voc. Μοῖχος addendum: Qui episcopatum invadit altero episcopo superstite Victori Tunnunensi Incubator Ecclesiae (Graecis ἐπιϐήτωρ) non semel dicitur. Marcellinus Comes in Justiniano: Anthymum mox Ecclesia pellit, dicens eum juxta Ecclesiasticam regulam adulterum qui sua Ecclesia dimissa ambierat alienam. Ita usurpant Synesius epist. 105; Concil. Constantinopol. sub Mena Act. 1. pag. 20; Euagrius lib. 2. Hist. cap. 8; lib. 3. cap. 16; Nicet. Paphl. in vita Ignatii Patr. CP.; Palladius in vita Chrysostomi pag. 146; Theophanes pag. 188. 341; Anonym. in Alexandro num. 1.