Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): cinis

cinis

a) Asche: in cineres non potest aliquid resolvi, nisi per combustionem, 4 sent. 43. 1. 4. 2 ob. 2; vgl. 2 meteor. 6 b.

b) Überrest eines verwesten Menschen: per cineres intelliguntur omnes reliquiae, quae remanent humano corpore resoluto, duplici ratione. Primo quia mos erat apud antiquos, corpora mortuorum comburere et cineres conservare, unde inolevit modus loquendi, ut ea, in quae corpus humanum resolvitur, cineres dicantur. Secundo propter causam resolutionis, quae est incendium fomitis, quo corpus humanum radicitus est infectum, unde ad purgationem huius infectionis oportet usque ad prima componentia corpus humanum resolvi; quod autem per incendium resolvitur, dicitur in cineres resolvi, et ideo ea, in quae corpus humanum dissolvitur, cineres dicuntur, 4 sent. 43. 1. 4. 2 ad 2.