Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMPELLO

COMPELLO, (COMPELLARE) In jus vocare. Leges Ludovici Aug. cap. 19. apud Murator. tom. 1. art. 2. pag. 129. col. 2: Si quis de statu suo, id est, de libertate vel de haereditate Compellatus est, juxta legis constitutionem manniatur. Haud absimili prorsus notione Cornel. Nepos: Hoc crimine in concione ab inimicis Compellabatur, id est, accusabatur vel increpabatur. Et alio in loco: Quin eum fratricidam impiumque detestans Compellaret.

Compellir, pro Contraindre, Compellere, in Libert. villae de Pereuse in Ruthenis ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 706. art. 20: Compelliz par paines ou autrement de la payer. Et art. 21: Et à ce Compelissoient les dictes parties.