Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMPREHENDO

COMPREHENDO, (COMPREHENDERE) Comparare: Comprehensio, Comparatum, acquisitum. Charta Germanica ann. 796. apud doctissimum Henschenium ad Vitam S. Ludgeri Episcopi Mimigard. n. 22. et seqq.: Tradidi particulam haereditatis et proprii laboris, id est, totam Comprehensionem in silva, quae dicitur Heissi, in Aquilonari ripa fluvii Rurae, quam ibi dudum Comprehendi, inter montem et ipsum fluvium, communionemque in eandem silvam. Alia ann. 797: Cum illis Comprehensionibus in silva, quae notae sunt juxta Hislam. Alia ann. 799: Sed ipse venerab. Abbas Ludgerus hanc traditionem quae dudum Comprehensio mea esse dinoscitur, simul cum illa terra, quae ibidem jam culta esse videtur, etc. Alia ann. 801: Tradidit... in eleemosynam suam Comprehensionem illam, quam ipse Helembaldus in propria haereditate et in communione proximorum suorum proprio labore et adjutorio amicorum suorum legibus Comprehendit, et stirpavit, id est, in loco, etc... et postea postulavit ut dimidiam ipsam Comprehensionem in beneficium accipere deberet diebus vitae suae, etc. Donatio Folckeri ad construendum Verdinense Monasterium ann. 855. apud Marten. tom. 1. Collec. Ampliss. col. 142: In Archi, quicquid illic habeo tam in pratis quam in Comprehensionibus. In pago qui dicitur Flethetti, in villa Brara mansos dominicales duos, Frithuric unum, Athalgot dimidium, Alfgot unum et illam Comprehensionem quam possidet Frithubodo. Vide Bifang.