Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMPUTO

COMPUTO,³ (COMPUTARE) Rationem reddere, Gall. Rendre compte. Stat. synodi Senon. ann. 1269. in Chartul. episc. Paris. fol. 109: Durabit autem praesens statutum usque ad sequens concilium; et tunc melius videbitur quis fructus ex hoc poterit provenire, et de hoc Computabunt in concilio subsequenti. Conter escos, male sonat, in Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. ad ann. 1288. fol. 95. r°.: Canepins a esté fustés... pour Conter esquos, (infra Conter escos) et pour mellées, et pour sairemens trespassés. Vide supra, Assidator scotorum.