Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCORDO

CONCORDO, (CONCORDARE) Statuere, definire, Gall. ArrĂȘter, rĂ©gler. Stat. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 654. art. 14: Articulis igitur traditis, dentur per curiam commissarii ad Concordandos articulos sine sumptu. Aliud ann. 1370. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 366. art. 30: Vobis praecipimus injungendo, quod in pertractando et Concordando dictas financias, evocetis vobiscum procuratorem generalem et receptorem nostros, aut eorum legitimos substitutos senescalliae, in qua financia Concordabitur; et statim financia Concordata, registretis eam penes vos.