Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCORDO

CONCORDO,² (CONCORDARE) Conferre, comparare. Charta ann. 1162. apud Spon. tom. 2. Hist. Genev. pag. 29: Cum dictis imperialibus literis originalibus superius insertis de verbo ad verbum auscultavi, colationavi et Concordavi. Concorder, a Lat. Concordare, s'Accorder, in Mirac. B. M. V. MSS. lib. 2.: La bouce à Dieu ment et descorde, S'à lui li cuers ne se Concorde.