Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCUTIO

CONCUTIO, (CONCUTERE) f. Monetam cudere. Diarium Belli Hussitici apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 182: Rex Sigismundus receptis Ecclesiae Pragensis et Coenobii S. Georgii capitibus, manibus, manphantiis caeterisque de auro et argento clenodiis, Concutere jubet et stipendia praebet. Posset solum intelligi Frangere: adeo ut stipendia praebuerit ex clenodiis comminutis, sed non cusis.