Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONDITA

CONDITA, Annonae in horreis reconditae, repositae ad militarem usum, et ad erogationem militaris annonae, quae horreorum Condita dicuntur in leg. 10. Cod. Th. de Numerar. (8, 1.) Frumentorum Condita, Senatori lib. 9. Epist. 5. Condita militaria, Spartiano in Adriano. Ὅρια εἰς ἀποθέτα σίτου, in Chron. Alexandrino ann. 7. Anastasii. Horum frequens mentio apud Symmachum, Capitolinum, Gregorium Magn. et alios. S. Cyprianus Epist. 16: Ut tritici jam purgati et Conditi. Et Epist. 51: Ut cum coeperit frumentum dominicis horreis Condi. Ammian. lib. 4: Ubi Conduntur nunc usque commeatus. Et lib. 17: Ex annona..... portionem subtractam in iisdem Condidit castris. Denique l. 18: Horrea quin etiam extrueret, ubi Condi posset annona. Arnobius in Psalm. 118: Triticum non est in horreo, oleum non est in vasculo, vestimentum in Conditis non est, etc. Vide titulum Cod Th. de Conditis in publicis horreis (11, 14.), et Epist. 16. inter Francicas tom. 1. Hist. Franc. Caeterum hujusce vocis crebra occurrit mentio in Actis Episcoporum Cenomanensium pag. 78. 190. 213. 272. apud Mabillonium tom. 3. Analector. et in Vita Aldrici Episcopi Cenom. num. 26. 27. 28.