Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONDITA

CONDITA,² Locus certus, territorium, villa. Formulae secundum Legem Romanam cap. 1. 4. et 5: Villam juris mei nuncupantem illam, sitam in loco illo, in Condita illa, cum terris aedificiis, etc. Tabularium S. Mauri ad Ligerim: Hoc est alodum nostrum, qui est in pago Andegavensi, in Condita Marcianense, quae est in Vallegia, loco nuncupato Maiminias. Charta Isemberti Episc. Pictav. in Tabul. S. Cypriani fol. 100: Trado... quemdam alodum situm in pago Pictavino, in Condita Calviniacensis castelli. Tabularium S. Junii Nobiliacensis: Ego Ingelgerus et uxor mea Aldegardis..... fratri meo Launoni (trado) alodum nostrum in pago Pictavo, in Vicaria Igoradinse, in Condita Niverniacense, in villa Marciacus, etc. Et mox: Alodum nostrum in ipso pago, in Condita Briocinse, in Vicaria Icioninse... an. 16. regnante Carolo Rege. Vita S. Richmiri Abb. apud Cenom. cap. 4: Ordinatisque Fraterculis, quos jam in suo proprio, in Condita super fluviolum sub sancta regula congregaverat. Vita S. Thuribii Episc. Cenoman. n. 3: Ecclesiam quam consecraverat..... in Condita Labricinensi. Ita enim legendum pro Condito. Praeceptum Pippini Regis pro Sigobaldo Abbate apud Mart. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 27: Quia Sigobaldus Abbas de Monasterio Anisola, qui est in honore S. Carilefi Confessoris constructus in pago Cinomannico, in Condita Labrocinse, ad nos venit, etc. Testamentum Berarii Episcopi Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 213: De Caladuno Monasterio..... quod in pago Cenomannico constructum in Condita Diablentica, in honore S. Mariae. Ibidem pag. 272. in Charta Ludovici Imp. pro Francone Episc. Cenoman.: Conquisivit villam quandam sui Episcopii, quae Britanniacus nominatur, quae est sita in pago Cenomannico, in Condita Bruslondense. Nescio an vox haec sit ab horreorum Conditis, ita ut sic appellata fuerint loca in quibus illa erant, quae horrea fiscalia dicuntur in l. 16. Cod. Th. de Susceptor. (12, 6.) cujusmodi erant in Provinciis quorum meminit Ammian. lib. 28. pag. 385. edit. Valesii.