Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONDITUM

CONDITUM, Vini seu potionis genus, aromatibus et aliis odoriferis fragrantibusque rebus variis concinnatum, elegans, et suave. Conditum paradoxum, Conditum melizomum, apud Apicium lib. 1. cap. 1. 2. 3. etc. ubi Gabriel Humelbergius pag. 42. Lampridius: Condito piscinas et solia temperavit. Caelius Aurelianus lib. 5. Chron. cap. 1: Diocles probat Conditum bibendum, quod plerique Latini Mulsum vocant. Κονδίτον, Palladae lib. 1. Anthol. Aetio, Myrepso sect. 1. cap. 45. et aliquot aliis e Graecis medicis. Acta SS. Fructuosi et socior. num. 3: Cumque multi ex fraterna caritate eis offerrent, uti Conditi permixti poculum sumerent, etc. Tabularium Monasterii S. Theofredi in Villavis: Procuraret exhibere fratribus refectionem aliquo certo die de piscibus, et aliis, quibus posset escis, cum potione Conditi.