Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFESSIO

CONFESSIO,² Confessiones appellarunt veteres Sepulcra Martyrum, seu Confessorum, quibus ut plurimum imposita erant ipsa altaria: unde proprie ita dictus locus sub majori altari positus, quo Sanctorum reliquiae ac corpora reconduntur. Ceremoniale Episcop. lib. 1. cap. 12: Locum, qui in plerisque Ecclesiis sub altari majori esse solet, ubi SS. Martyrum corpora requiescunt, qui Martyrium, seu Confessio appellatur, etc. Ordo Romanus de Dedicatione altaris: Hac expleta (oratione) ponat Chrisma in Confessionem per angulos quatuor in Crucem, dicendo, etc.... tunc ponat tabulam super reliquias. Gervasius Dorobernensis in Descriptione Ecclesiae Cantuariensis: Ad haec altaria nonnullis gradibus ascendebatur a Choro Cantorum, quam cryptam vel Confessionem Romani vocant. Histor. Translat. S. Austremonii: Haec demonstratio facta fuit subtus majus altare, in inferiori crypta, quae vocatur Confessio. Oratione facta in Confessione beatissimi apostolorum principis Petri, in Vita S. Corbiniani ex Aribone cap. 5. Ita usurpant Senator lib. 10. Ep. 2. Anastasius Bibl. in Vitis PP. pag. 26. 28. 31. 32. 33. 34. 46. 108. 117. 173. etc. Guaiferius Monachus in Vita S. Secundini Episcopi n. 10. Triumphus S. Remacli cap. 22. Vita S. Aldrici Episcopi Cenoman. n. 2. et alii passim Scriptores. Nolim vero fidem praestes Perdiccae Ephesio de Thematib. Hierosol. vers. 139. scribenti de vocis origine plane ridicula. Porro ϰατάϐασιν, Confessionem vocat Theophanes pag. 362. quod ad eam per gradus aliquot descensus pateret. Sed et ipsum Martyrium Confessionem appellat Lactantius lib. de Mortib. Persec. n. 15: Comprehensi Presbyteri et Ministri, et sine ulla probatione ad Confessionem damnati. Liberii PP. ep. 7. ap. Coustant. pag. 430. C: Ad confessionis illustrem gloriam pervenire. Martyrio opponitur Confessio ap. Gregor. Turon. lib. 1. cap. 28. in fine. Vide Confessor 1.

Confessorium, Eadem notione. Laudes Papiae apud Murator. tom. 11. col. 19: Ex ipsis Ecclesiis quindecim vel circa reperiuntur, quae cryptas maximas cum testudinibus et columnis marmoreis habent, quae vulgo Confessoria vocantur, in quibus Sanctorum corpora requiescunt intra marmoreas arcas.

Confessio interdum sumitur pro ipso Confessionis seu altaris ornamento, quod Anastasius in S. Joanne PP. Ornamentum super Confessionem appellat: Positum est ornamentum super Confessionem B. Pauli Apostoli de gemmis prasinis et hyacinthinis. Idem in S. Hilario: Confessionem S. Joannis Baptistae fecit ex argento quae pensabat libras 100. Ita in S. Anastasio, S. Symmacho, Honorio l. Leone III. etc. pag. 31. 33. 46. 123. 132. 150. 156. etc.

Confessio etiam aliquando pro Basilica, vel potius oratorio usurpatur. Joannes Archidiac. Barens. de Invent. S. Sabini cap. 1: Illi autem retulerunt ei respondentes eandem fuisse Archiepiscopatus Ecclesiam, quae modo est Confessio. Id est, Ecclesia particularis, non Metropolitana. Infra: Altare praedictae Confessionis,... altare vetus quod erat in Confessione.

Caput Ponere super Confessionem B. Petri. Bulla Gregorii IV. PP. in Privilegiis Ecclesiae Hamburgensis pag. 145: Et posito capite et pectore super corpus et Confessionem S. Petri Apostoli, tibi tuisque successoribus vicem nostram perpetuo retinendam, publicamque evangelizandi tribuimus auctoritatem. In textu genuino vitae S. Anskarii: Et ante corpus et Confessionem S. Petri Apostoli publicam evangelizandi tribuit auctoritatem. Vide Pertz. vol. Script. 2. pag. 699. not. c. et 29.

Capillos (Monachi) tonsurati in Confessione deponere. Regula S. Aureliani cap. 4: Si quis laicus tonsurandus est, de Capillis illius in Confessione mittatur, ut ei testimonio sit. Id est, in Ecclesia.