Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFESSIO

CONFESSIO,³ Ἐξομολόγησις, qua delictum nostrum Domino confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione poenitentia nascitur, poenitentia Deus mitigatur. Ita Baronius ann. 50. n. 17. et seqq. ubi plura de Confessione et ejus apud veteres usu: de quo etiam consulendi Menardus ad Sacramentar. Gregorii M. pag. 225. 231. et seqq. vir doctissimus Joann. Mabillonius in Praefat. ad tom. 3. Vitarum SS. Ordinis S. Benedicti n. 73. et seqq. et Steph. Baluzius ad Reginonem pag. 616. et alii passim, ubi de formulis Confessionum, maxime generalium.

Confessio, Professio. Marius Mercator. pag. 365: Appellatum vero Apostolum et pontificem Confessionis nostrae, tamquam sacrificantem deo et Patri fidei nostrae Confessionem, quae a nobis ipsi et per ipsum deo et Patri incessanter affertur, etc.

Confessiones Recipere, et poenitentiam poenitentibus judicare dicuntur Sacerdotes in Concilio Remensi II. can. 12. ubi perperam indicare; nam judicare est decernere: hinc Judicia poenitentium, de quibus in voce, Poenitentialis. Vide Addit. III. Capitul. cap. 31.

Confessiones Facere, id est, suum Confiteor dicere. Joannes Episc. Abrinc. de Offic. Eccl.: In capite jejunii, Nona dicta, Clerus et populus ante altare ab uno quoque Confessione singulariter facta, et poenitentia accepta, prosternantur, et sic ab Episcopo vel a majore Ecclesiae Sacerdote absolvantur.

Confessiones Exigere, poenitentiam cum cautione imponere jubentur Chorepiscopi in Charta Ebonis Remensis de Ministris.

Confessiones Dare dicebantur Monachi, vel Canonici, qui ad Primam canendam in Ecclesia convenientes, completo ipso officio, ante Psalmum 50. vicissim donabant Confessiones suas, dicentes: Confiteor Domino et tibi Frater, quod peccavi in cogitatione et opere, propterea precor te, ora pro me; et ille respondet: Misereatur tui omnipotens Deus, etc. Ita Chrodegangus Metensis in Regula Canonicor. cap. 18. Poenitentiale S. Columbani cap. 1: Statutum est... ut demus Confessionem ante mensam, sive ante lectorum introitum, aut quandocumque fuerit facile, quia Confessio et poenitentia de morte liberant. Dicebantur etiam revera Confessiones dare, qui ad exomologesim ad Presbyteros accedebant, ut apud Theodulfum in Capitul. cap. 31. 36. Herardum Turon. in Capit. cap. 75. Ordericum Vital. lib. 7. pag. 643. lib. 11. pag. 835. in Vita S. Bertilae Abbat. Kalensis cap. 6. etc. Hugo Flaviniac. pag. 267: Sed qui ad Patris ire distulit exequias, ipse eo (ejus) qui sibi Confessionem daret, viaticum porrigeret, morienti exequias faceret, obsequio caruit, subita et inopinata morte defunctus. Vide S. Columbanum de Poenitentiarum mensura cap. 42. et infra Libellus Confessionis et, Poenitentia.

Confessio, Oratio quae a voce Confiteor, vulgo incipit, de qua consulendus Card. Bona lib. 2. Rerum Liturg. cap. 2. num. 5.

Confessio, Locus in aede sacra, ubi Sacerdos priusquam ad Missam celebrandam accedat, confessionem seu exomologesim pronuntiat, ut auctor est Beletus de Divin. offic. cap. 53.

Ita etiam appellabatur cellula in qua Presbyteri fidelium confessiones excipiebant. Hariulfus lib. 4. cap. 27: Erat enim super hoc officii ei deputata cellula, quam Fratres Confessionem vocabant, in qua... is vir beatus multorum hominum scelerum enormitate devias per confessionis humilitatem, et suae precis interventionem divinae misericordiae restituit animas.

Confessionum Pater. Vide Confessor 3.

Haud ita, ut nunc est, frequens erat olim confessio, etiam in monasteriis, uti colligitur ex Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ann. 1248. in Cod. reg. 1245. fol. 8. r°. ubi legitur sanctimoniales S. Amandi quinquies confiteri per annum, nihil ultra statuendo. Ibid. fol. 20. r°.: Novem sunt presbyteri apud S. Laudum, ter confitentur in anno. Injunximus eis quod quater ad minus confiteantur in anno. Septies in anno confiteri solitas moniales S. Albini testatur idem Odo ibid. fol. 388.

Ubi praesto non est sacerdos et imminet mortis periculum, posse laico confiteri, definiunt Statuta synod. eccl. Carcass. ann. 1270. cap. 5. ex Cod. reg. 1613: Cum imminet mortis periculum, nec potest habere proprium sacerdotem, in quo casu si alii defuerint, potest etiam layco Confiteri. Cujus moris testis est Joinvilla in S. Ludov. edit. reg. pag. 75: Messire Gui d'Ybelin, connestable de Chypre, s'agenoilla encoste moy et se confessa à moy; et je li dis: Je vous asolz de tel pooir comme Dieu m'a donné. Sed tum laicus confessionem sacerdoti referebat injunctamque pro delictis defuncti agebat poenitentiam, ut efficitur ex Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1066: Le suppliant mena dehors (la maison le blessé) en l'admonestant de son salut, et lui priant en l'onneur de Dieu qu'il se confessast et ne mourust point sans confession; et que s'il vouloit se confesser à lui, qu'il s'obligeoit dire sa confession à bouche de prestre et faire la pénitence pour lui. Vide S. Rosa de Viterbo Elucid. Append. pag. 25. voce Confessar.

Iis, qui capite plectebantur, ut nunc Eucharistia, ita et Confitendi facultas olim negabatur: dehinc vero mitius in eos actum est; imo Statutis synodalibus ecclesiae Castrensis ann. 1358. cap. 11. ex Cod. reg. 1592. A. definitur judices monendos, imo censura ecclesiastica coercendos, ut reis ultimo supplicio damnatis confessorem concedant: Monendi sunt per locorum ordinarios, et si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellendi judices et domini temporales, ut dampnatis ultimo supplicio, si petant, non denegent poenitentiae sacramentum; sed potius faciant ad eos venire Confessorem. Qui usus exinde obtinuit, uti discimus ex Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavill. ad ann. 1366. fol. 118. r°: Que se depuis il (le criminel) requeroit avoir Confession, que prestre li fust baillié pour le confesser; et pour che fu ledit Jehan confessé au gibet par un prestre. Vide Vitam S. Corbinian. ex Aribon. cap. 7.