Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFESSIO

CONFESSIO,⁴ Emolumentum quod ex fidelium confessionibus, seu exomologesi Sacerdotibus obvenit. Tabular. S. Cypriani Pictavensis fol. 27: Arbertus de S. Jovino et Tomasia uxor ejus concesserunt monachis S. Cypriani Ecclesias de Braja in honore S. Joannis et S. Petri constructas, et sepulturam, et baptismum, et Confessiones, et offerendam, et decimam de vino et pane, et oblationes de rogationibus, et quicquid offertur ad Ecclesias, et ad altaria, etc. Tabular. Episcopatus Ambian. ann. 1281. fol. 27: Habebit insuper Curatus gratuita quae sequuntur: videlicet oblationes Confessionum, visitationes, vina nuptiarum, etc. Charta Petri Episcopi Inculismensis ann. 1160. ex Tabul. S. Eparchii fol. 11: Quicquid etiam in Confessionibus oblatum fuerit dividatur. Tabularium Burguliense ann. 1005. ch. 51: Ego Alo Alonis filius.... do Ecclesiam de Villa quae dicitur Nioli, et fevum Sacerdotalem cum pane et candelis, et cum sepultura, simulque cum Confessionibus, et decima lanae, porcorum, atque agnorum, etc. Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 29: Ecclesiam S. Sulpitii cum cunctis redditibus, scilicet baptisterio, offerenda, decimis, et Confessionibus, etc. Oblationes Confessionum, in Charta ann. 1234. apud eumdem pag. 434. et in alia apud Ughellum tom. 7. Italiae sacrae pag. 274. Goffridus Vindocinens. lib. 3. Epistol. 40: Si dicitis quod ille oblationem Confessionis habere debet, cui poenitens confitetur: simili modo dicere potestis, ut oblationem altaris habeat, a quo Missa cantatur, et oblationem mortui, a quo mortuus sepelitur, et sic minister noster totum accipiat, ut nihil oblationum in Ecclesiis, quibus die ac nocte servimus, nobis relinquat. Vetus Charta apud Augustinum du Pas in Stemmate Tinteniacensi pag. 572: Sed si parrochiani Tinteniacensis Ecclesiae qui extra castellum habitant, aliquid oblationis obtulerint, id sanctae Mariae et Abbatissae proprium erit ad Nativitatem Domini; ad Confessionem in Quadragesima, ad adorandam Crucem, ad baptisterium, ad festivitatem S. Mariae requirant parochiam suam matrem Ecclesiam. Quod si forte ibi, in capella scilicet, baptismum factum fuerit, vel sponsus benedictus cum sponsa, sive Confessio data, vel hujuscemodi alia, quod inde Presbyter Guillelmus habuerit, per Tinteniacensem habeat Sacerdotem.

Lit. remiss. ann. 1476. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1618: Lequel Havart demanda à icellui Thomassin cinq solz et demi à prester pour soy confesser et ordonner à Pasques. Idem probant aliae Literae ann. 1422. ex Reg. 172. ch. 182. ex quibus discere est quae hujus temporis fuerit religio: Le suppliant ayant rencontré une jeune fille de 15. à 16. ans, lui requist qu'elle voulsist qu'il eust sa compagnie charnelle: ce qui lui fut accordé par elle, parmi ce qu'il lui promist de donner une robe et chapperon, de l'argent pour avoir des souliers et pour aller à confesse le jour de Pasques. Vide infra in Denarius.

Confessiones Tricenariae, f. Emolumentum ex fidelium confessionibus Sacerdotibus obveniens quolibet mense, qui tricenariis, aut circiter, diebus constat. Charta Roberti Lingon. Episcop. pro Abbate Molismensi ann. 1101. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 151: Similiter et de omnibus, quae ad praefatam Ecclesiam pro sua dimiserunt salute morientes, tertiam... partem Sacerdos, duas vero partes ipsi percipietis. Eamdem percipere partem vestrum est in caritatibus, quae vestro fuerint Sacerdoti, quomodocumque et a quolibet parrochiano fiant. Tricenariis quoque Confessionibus et reconciliationibus; item in benedictionibus nubentium et ipsius Sacerdotis procurationibus quoties redimuntur.