Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFESSIO

CONFESSIO,⁵ Poenitentia quae per confessionem injungitur; sed maxime ea quae in Monasterio exigitur. Sampirus Episcopus Astoricensis in Ordonio II. Rege Hispaniae: Aliam quoque duxit uxorem ex partibus Galleciae nomine Aragontum, quae postea ab eo fuit spreta, quia non fuit illi placita, et postea tenuit inde Confessionem dignam. Idem in Adefonso Rege aera 964: Huic consistenti in regno voluntas evenit arripiendi viam Confessionis; et in illius operibus satagens nuntios misit pro fratre suo Ramiro in partes Virci, dicens, qualiter vellet a regno discedere, et fratri suo tribuere. Rursum ibidem: Ad legionem reversus, ab omnibus Episcopis, Abbatibus valde exoratus, Confessionem accepit, et vespere Aparitionis Domini ipse se proprio regno abstulit, etc. Vetus Charta apud Anton. de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 5. pag. 37: Ut faciatis ibidem Confessionem in vita sancta, et teneatis ibi Monasterium de nostro dato. Epitaphium Ansurii Episcopi Orensis, apud Ambrosium Moralem lib. 16. cap. 3: En quem cernis cavea saxa tegit compago sacra praesulis auri per omnia illustrissimi viri, affatim fuit dogma sancta, et vita militavit clara, non extitit anceps de Domini vita, quia sic prorsus faleravit Confessio pia. Sinens cathedra praedicta, conglutinans se norma monastica, ibique egit cuncta, qui Domino congruit, subsequens Domini voce, requievit in pace, etc. aera 960. Bulla Lucii PP. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 157: Liceat quoque vobis Clericos vel Laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad Confessionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere, etc. Charta aerae 976. apud Sandovallium in Episcopis Pampilonensibus pag. 23: Simul et orationibus fratrum ibidem in Confessione nominis Christi deservientium commendarem, etc. Vide mox Confessor 4.