Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFESSIO

CONFESSIO,⁷ apud Monachos Fontanellenses idem quod apud alios Proclamatio, qua frater fratris delicta coram omnibus in Capitulo declarabat. Spicil. MS. Fontanell. pag. 226: In Capitulo lecta lectione consueta de nataliciis Sanctorum debet legi de Regula B. Benedicti de hoc quod pertinet ad salutem animarum. Post agantur quaecumque ibidem aguntur, Confessio, etc. Confessio celari debet; itaque si quis deprehensus fuerit extra loqui de hiis, quae acta sunt in Capitulo, districte emendari debet. Vide Clamare et Clamari dicebantur, etc. in Clamare 2.