Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFESSOR

CONFESSOR,² Confessores, Cantores et psalmistae qui sunt in inferiori Clericorum gradu, in cap. 11. Concilii Carthag. ita dicti, inquit Menardus in libr. Sacram. S. Gregorii, quia Confiteri passim in sacra Scriptura, est Dei laudes decantare. Concilium Toletanum can. 9: Nulla professa vel vidua, absente Episcopo vel Presbytero, in domo sua Antiphonas cum Confessore vel servo suo faciat. Et can. 6: Itemque puella Dei nec familiaritatem habeat cum Confessore. Sacramentar. S. Gregorii: Oremus et pro omnibus Episcopis, Presbyteris, Diaconibus, Acolythis, Exorcistis, Lectoribus, Ostiariis, Confessoribus, Virginibus, Viduis, et pro omni populo sancto Dei. S. Hieronym. in Quaestion. in Genesim.: A Confessione itaque nomen Confessoris est dictum: verumtamen hic Confessio pro gratiarum actione, aut pro laude, accipitur, ut frequenter in psalmis et in Evangelio, etc. Idem in cap. 5. Isaiae: Omnis lingua cunctarum gentium barbararum non in Synagogis, sed in Christi Ecclesiis Confitetur Deum. Vide Clement. lib. 8. Constit. Apost. can. 23.