Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFESSOR

CONFESSOR,⁴ Monachus, qui pro expiandis delictis Confessionem, seu poenitentiam, abdicata vita saeculari, Monasticam init. Vetustissimum Epitaphium Amansvindi Monachi, qui obiit aera 1020. apud Bernardum Aldretum lib. 3. de Orig. linguae Castellanae cap. 18: Requiet in hunc tumulo, migravitque a saeculo, Conlocatus in gremio nunc Confessorum caetuo. Chartam Froylae, fratris S. Rudesindi Episcopi Dumiensis, aerae 974. apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 427. subscribunt Ovato, Hermenegildus, et Salomon Episcopi; deinde subjicitur, Confessores: Franquila Abbas testis, Ranecaldus Abbas testis, Busianus Abbas, Islarius Confessor, Lupus Confessor, et plures alii hoc titulo. Aliam ejusdem Rudesindi aerae 930. Ermoigius Episcopus Confessor. Aliam ejusdem Rudesindi aerae 1016: Vitisanus Praepositus et Confessor. Aliam Sanctii Regis aerae 965: Trasonius Confessor. Charta alia apud eumdem Yepez eod. tom. pag. 28: Sic eam (Ecclesiam) concedimus sub manibus Pontificis Domini Rudesindi Episcopi, ita ut qui in praedicto loco in vita sancta perseveravit, tam Presbyter, Confessor, vel quem Dominus ibi duxerit, sub religione ipsius Pontificis sit in praefato loco. Alia Beremundi Regis aerae 1007. eodem tom.: Et ab eis constitutum est in haereditate propria Monasterium construere, vocabulo S. Laurentii territorio Deza; prope flubio Ulia, loco praedicto Algali, vocabulo Carbonario, ut esset illic habitatio Confessorum, advenientium hospitum atque pauperum refrigerium, et in illorum memoria in vita sancta ibi habitantium, sicut in eorum vita actum, et Deo annuente completum est. Post excessum vitae vero illorum, ut fieri adsolet, de ipsorum genere nati et geniti sunt, qui literis eruditi, et in Confessione nutriti, Confessionis gradum adepti sunt, quorum unus, Arias Pelagii gradum Episcopatus percipiens et tenens, etc. Infra: Et faciatis ibidem Confessionem, in vita sancta perseverantes, etc. Ibid.: Abinde vobis jam dictis Anscario Presbytero et Transvario Confessori in nomine Domini do et concedo, etc. Rursum: Teneatis ipsum Monasterium de nostro dato,.... et post vos obtineant eum sancti homines et eximii Confessores, etc. Apud Graecos recentiores συνθήϰην et ἐξαγόρευσιν ποιεῖν dicebatur qui in Monasterio votum emittebat. Vide Archieraticon Haberti pag. 575. et supra in Confessio 5. et S. Rosa de Viterbo Elucidar. tom. 1. pag. 303. voce Confessor 5.

Confessa, Monialis, sanctimonialis: quae Confessionem seu poenitentiam exigit in Monasterio. Charta Muniae Abbatissae de Sobrado in Hispania ann. 922. apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedict. tom. 4. pag. ult.: Ego Munia, quamvis indigna Confessa, una cum consensu fratrum vel sororum permanentium in Cimiterio Superadi, sive et ego Gutier Abbas cum omne collegium Clericorum vel Monachorum normam sanctitatis obtinentium in ipso praefato Monasterio, etc. Ita mox subscribit. Haec Mabillonius tom. 2. Annal. pag. 264. refert. ad ann. 782. non ad ann. 922. quo aliud Ordonii III. Diploma datum est pro restauratione ejusdem Superadi Monasterii Abbati Petro et Geloyrae Confessae seu Abbatissae, vel eorum Congregationi fratrum, vel Deo devotarum utriusque sexus inscriptum legitur aera 1006. teste eod. Mabillonio tom. 3. Annal. pag. 373. Vetus Epitaphium, apud eumd. de Yepez tom. 6. pag. 17: In hoc recluso lapide requiescit famula Dei Ildontia defuncta Confessa septimo Kalendas Septembris aera centesima prima post millesimam. Aliud apud Mabillonium saec. 5. Actorum SS. Bened. pag. 524. n. 7: Degit hic humatum Ilduarae Confessae sanctum corpus, conditum a Rudesindo Episcopo prole sua, tertio decimo Kalendas Januarii CMLXXX. scilicet aera, quae incidit in annum Christi 962. Confessora apud Lusitanos. Vide S. Rosa de Viterbo in Append. pag. 26.