Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFESSOR

CONFESSOR,⁵ apud Victorenses, idem qui apud Benedictinos senior et sempecta, monachus aetate, scientia et vitae probitate insignis. Charta Ludov. episc. Paris. ann. 1481. inter Instr. tom. 7. Gall. Christ. col. 137: Item recipiet (abbas) aut induet aliquem novitium, nisi introductum per aliquem quatuor Confessorum, et de consensu camerae. Sed forte legendum est Consessorum, hoc est, eorum, qui una cum abbate in consilio sedent.