Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFIRMATIO

CONFIRMATIO, Sacramentum Christianorum, sic dictum, quod baptismum quodammodo confirmet ac compleat: unde ejus τελείωσις appellatur a Dionysio Areo-pag. de Eccles. Hierarch. cap. 4. Consummatio, a Cypriano Epist. 73. et Perfectio a S. Ambrosio lib. 3. de Sacram. cap. 6. Confirmatio igitur dicitur, quia hujus vi Sacramenti id in nobis confirmat Deus, quod baptismo jam operari coeperat, nosque admirabili quadam ratione sancto Spiritu vestit, ut loquitur Tertullianus lib. de Praescript. haeretic. seu virtute ex alto induit, quod Apostolis dictum fuit, in quibus prae caeteris vis illa divini Spiritus, et efficientia mirabiliter eluxit. Recens autem baptizati statim confirmabantur ab Episcopo, postea communicabant de Corpore Domini, ut habent Alcuinus de Offic. divin. de Sabbato S. Paschae pag. 259. Rabanus lib. de Instit. Cleric. cap. 29. Isidorus et alii: de quo in Ecclesia servari solito perinde ritu, agunt etiam Patres, Dionysius de Eccles. Hierarch. cap. 2. Tertullianus de Praescript. cap. 40. de Baptismo cap. 7. Cyprianus Epist. 70. 73. Cyrillus Catech. 2. 3. Concil. Laod. can. 48. Toletan. I. can. 20. Ambrosius lib. de Initiand. cap. 6. et lib. de Sacrament. cap. 1. etc. Capitula Theodori Cant. Archiep. cap. 4: Nullum perfectum credimus in baptismo sine Confirmatione Episcopi; tamen non desperamus. Hinc Jonas Aurelianensis Episc. lib. 1. de Institut. Laicali cap. 7. reprehendit eos, qui Sacramentum istud differebant.

Quod igitur Baptismum Confirmatio statim subsequeretur, pro ipso Baptismo interdum usurpatur. Simeon Dunelmensis de Gestis Regum Anglor. ann. 994: Quem Rex honorifice suscepit, Confirmari ab Episcopo fecit, sibi in filium adoptavit, regioque munere donavit.

Ad Confirmandum Tenere, Levare, in Lege Longobard. lib. 3. tit. 30. Carol. M. 134. in Concil. Mogunt. cap. 55. Concil. Liptin. apud Fulbertum Epist. 13. Burchardum lib. 19. etc. Vide Tenere, Patrinus.