Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFLAGRO

CONFLAGRO, (CONFLAGRARE) active sumtum pro Inflammare, incendere, instigare. Vita S. Gregorii VII. Papae tom. 2. Martii pag. 175: Nonnullos Pontificum simulque saecularium Judicum ad ejus invidiam Conflagravit hostis generis humani.