Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONQUIRO

CONQUIRO, (CONQUIRERE) Armis comparare, Gall. Conquerir. Johan. Iperii Chronicon S. Bertini apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 465: Duravit sic Monasterium istud donec Normanni Gentiles Neustriam Conquirentes subverterunt, Monialibus trucidatis. Vide Barthii Glossar. apud Ludewig. tom. 3. pag. 274.