Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSOLATIO

CONSOLATIO, Serotina coena, quae post Collationem fiebat a Monachis, qui quod vice Consolationis, et gratuitae refectionis, post impensas orationi et lectioni horas complures iis impertiretur, detorto inde vocabulo, Consolationem hanc refectionem pro collatione appellarunt. Chrodegangus Metensis Episc. in Regula Canonicorum cap. 8. novae Edit. 23: Si vero contigerit quod vinum minus fuerit, et istam mensuram Episcopus, vel qui sub eo est, implere non potest,... impleat de cervisia, et eis Consolationem faciant. Idem cap. 36. novae Edit. 30: Postquam de refectorio exierint, in caminada bibant duabus vicibus aut tribus, qualiter Consolatio fit, et ebrietas non dominetur. Conventus Aquisgranensis ann. 817. et Additio 1. Capit. cap. 11: Ut certum phlebotomiae tempus non observent, sed unicuique secundum quod necessitas expostulat, concedatur, et specialis in cibo et in potu tunc Consolatio praebeatur. Charta ann. 862. apud Doubletum pag. 793. et in Tabul. S. Dionysii Ch. 31: Et Consolatione carnium in famulos eorum censita quae illis dabatur in iisdem tribus festivitatibus, et initio Quadragesimae. Concilium Moguntinum ann. 847. can. 16: Sanctimoniales vero..... horas canonicas.... celebrent, et omnibus diebus ad Consolationem veniant, et ut caetera servent, quae in regula sanctimonialium continentur. Atque hac notione usurpatur in variis Tabulis apud Browerum in Antiquitatib. Fuldensib. pag. 207. 269. 270. et in Privilegio ann. 1323. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 304. 305. et 307. necnon in Vita S. Aldrici Episc. Cenom. pag. 76. 92. Vita S. Nili Junioris pag. 80: Ἠνεγϰέ τις ἰχθύας ἐν τῇ μονῇ ϰαλοὺς ϰαὶ μεγάλους,... ἵνα μιϰρὰν παράϰλησιν λάϐωσιν οἱ ἀδελφοὶ ἐϰ τῆς πολλῆς ϰαὶ μαϰρᾶς νηστείας. Vide Glossar. med. Graecit. voce Παράϰλησις, Refectio extraordinaria, col. 1107. S. Rosa de Viterbo Elucid. pag. 306. voce Consolaçao, qui serotinam coenam post jejunium Lusitanis significare scribit, supra Caritas 3. et Consolatio 3.