Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSOLATIO

CONSOLATIO,┬│ Dicitur quaedam denariorum distributio, quae canonicis fit, ab annuo reditu beneficii distincta. Stat. capit. Gandersh. apud Leuckfeld. in Antiq. Gandersh. pag. 447: Si aliquis absentium canonicorum de hac vita migraverit, praebenda integra, exceptis Consolationibus et bursa, anno integro post mortem illius dabitur eidem.... Omnes obventiones et proventus, tam Consolationum quam bursarum, etc. Charta ann. 1277. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonstr. col. 730: Ne denarii Consolationum et praesentiarum inter vos de caetero dividantur. Nihil ergo emendandum in Privileg. Phil. Aug. in Consolatio 2. laudato: ibi enim idem sonat quod Collata et Collatio 1. Vide Consolatio 1. neque enim semper est serotina coena, sed distributio quaevis extraordinaria, seu denariorum seu vini et similium, item coena vel prandium extra ordinem et solito suavior atque delicatior, praesertim in vigiliis et anniversariis. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Trostpfennige, col. 1809. et Guden. adnotat. in cod. Diplomat. tom. 1. pag. 509. Charta Capitul. Mindens. ann. 1264. ap. W├╝rdtwein. Subsid. Diplomat. tom. 10. pag. 23: Distributionem autem praedictae Consolationis taliter ordinavit, scolaribus ad prandium sol. unum, octo denarios ad nocturnalem candelam, campanariis quatuor denarios; reliqui 17. solidi inter canonicos et vicarios, qui presentes fuerint, equaliter dividentur. Alia ann. 1285. ibid. pag. 39: Bona comparabimus, quibus eadem Consolatio certo tempore peragatur, in supradicto autem festo quilibet de sex minoribus canonicis recipiat 6. denarios, quilibet de duodecim vicariis 6. denarios, scholares solidum ad prandium, etc. Chart. Siguiwin. Archieg. Colon. c. ann. 1080. ap. Seibertz. Hist. Ducat. Westphal. num. 33: In anniversario supradicti .... Consolationem quam refectoriam vocamus largiter exhibeat.