Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSOLATIO

CONSOLATIO,⁴ Ceremonia, qua aliquis inter Catharos admittebatur, idem quod Consolamentum. Sent. ann. 1244. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 4. ad Hist. B. Chiarae pag. 175: Andreas filius Ugolini... dixit interrogatus, quod ipse est haereticus consolatus, et consolatus fuit ab haereticis, jam 13. vel 14. anni, et dixit quod Consolationem recepit apud Pratum a Marchisciano consolato. Alia ann. 1268. ibid. pag. 169: Consolationi filii sui, quin potius desolationi interfuit, qui fuit in quadam infirmitate haereticus consolatus per impositionem manuum haereticorum. Vide supra Consolare.