Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSTANTINUS

CONSTANTINUS Solidus, Moneta aurea Imperatorum Constantinop. Charta Petri Salernitani Episcopi ann. 6. Principatus Gaimarii Principis mense Martio circa ann. 877. apud Ughellum tom. 7. Italiae sacrae pag. 501: Obligamus nos et successores nostros ad componendum vobis... mille aureos solidos Constantinos. Et pag. 504: Componat ipsi patruo, et nepotibus eorum 50. aureos solid. Constant. Ita pag. 500. 978. tom. 6. pag. 844. tom. 8. pag. 302. 714. 718. At tom. 7. pag. 509. Quatuor millia solidos Constantinopolitanos habetur. Vide Dissertationem nostram de Nummis Imperatorum Constantinopolitanorum.

Constantinatus Solidus, Idem. Charta ann. 1051. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 790: Obligavit se et suos heredes componere custodibus ipsius ecclesiae ducentos auri solidos Constantinatos. Vide, Constantinus solidus.

Coustentinois vero, Constantiensis, Habitant du Cotantin, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 136. Chartoph. reg. ch. 1: Jehan de Nesiement dist audit Guillaume qu'il vuidast d'illec et s'en alast comme mauvais Coustentinoys qu'il estoit.