Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSTITUTUM

CONSTITUTUM, Decretum. Gloss. Lat. Graec.: Constitutum, Συσταθέν, συνταγέν. Aliae Glossae: Constitutum, ὄρος, τύπος. Constitutum, σύνταγμα. Vopiscus in Probo: Miratis fortassis quod ego imberbem Tribunum fecerim contra Constitutum D. Adriani. Vigilius PP. Epist. 15: Rogo te piissimum Principem, ut edita sua quae praecepit appendi, removere dignetur, et Constitutum commune expectare, id est, ut scandalizati Episcopi Latinae linguae ad Synodum veniant. Vide Codicem Justin. Anastasium in Vitis PP. passim, Lupum Ferrar. Epist. 80. Baronium ann. 553. n. 213. ann. 601. n. 12. ann. 721. n. 1. etc.

Constitutum, Dies constitutus, praefinitus. Lex Longobard. lib. 2. tit. 41. § 3. Liutpr. 27. (4, 9.): Si talis causa fuerit, quam deliberare minime possit, ponat Constitutum, et distringat hominem illum de judiciaria sua, etc. Id est, diem constituat, ut lib. 2. tit. 21. § 2. Roth. 240. Alias ita etiam usurparunt Varro, Cicero, et alii e Latinis Scriptoribus.