Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADYTUM

ADYTUM, ἄδυτον Graecis; recentioribus βῆμα, Secretior aedis aut Ecclesiae pars, solis Sacerdotibus pervia. Leo Ostiens. lib. 3. Chron. Cas. cap. 31. (alias 33): Fecit et cancellos ex aere 4. ante altare, inter chorum et Adytum hinc inde statuendos. Vide Glossarium med. Graec. in voce Βῆμα.