Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSULATUS

CONSULATUS, Comitatus, Comitis districtus, jurisdictio. Leges Edwardi Confessoris et Willelmi Nothi cap. 1: Fecit summoniri per universos Angliae Consulatus nobiles, sapientes, et sua lege eruditos. Cap. 12: Quod modo vocatur Comitatus, olim apud Britones temporibus Romanorum in Regno isto Britanniae vocabatur Consulatus, etc. Libertates ann. 1209. concessae per Raibaldum de Calma hominibus terrae suae in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 19. col. 2: Volo praeterea, et pro posse meo laborabo, quod omnis terra mea sit in Consulatu Vapincensi, et Ebredunensi, et Cistariensi, et etiam in majori, si poterit, Consulatu. Occurrit pluries in Tabulariis Kemperlegiensi et Fontis Ebraldi. Vide Consul 2. et Consularitas 2.

Order. Vital. lib. 3. pag. 492: Unde Heraldus patris Consulatum, quem Tosticus, quia major natu erat, longo tempore sub Eduardo rege jam tenuerat, ei violenter abstulit ipsumque exulare compulit. Chartul. album eccl. Auxit. Bernardus: Vasconum comes Consulatum Armaniacensem... vovens vovit se suosque filios et nepotes nepotumque successores singulis annis in die Assumptionis B. Mariae hoc tributum reddituros, videlicet duo modia frumenti, et tres porcos, et unum creatum, et xij. sextaria vini pro Armaniacensi Consulatu, quem sub B. Mariae sedis Auxitanae dominio vult mancipari, sicut P. Bigoritanorum consul fecerat, qui S. Mariae de Podio subjugaverat. Charta ann. 1162. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 214: Totum denique quidquid praedictae ecclesiae fratres tenebant in omni Consulatu Domini Martini, tam in nemoribus, quam in planis, etc. Consolat, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1460. ex Reg. 192. Chartoph. reg. ch. 84: Ung villaige ou bourgade du Consolat de Murel ou pais de Cominge. Nisi Consulum seu scabinorum Murelli districtus intelligatur. Vide supra Consul 2.