Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSULATUS

CONSULATUS,² Dignitas Amiralii, seu supremi rerum aut classium Praefecti, apud Saracenos. Eulogius Toletan. lib. 2. Memorial. Sanct. de Abderramen Rege Arabum: An. Incarnat. 850. aera 888. Consulatus autem Habdarrahgman 29. Occurrit apud hunc Scriptorem non semel. Willelmus Rishangerus ann. 1272: Admiralius Joppensis, natione Saracenus, quae dignitas apud nos Consulatus vocatur. Sed an revera Consulatus, uti haec vox apud Classicos Scriptores sumitur, viguerit apud Saracenos aut Arabes, quod vult vir doctus, pluribus disceptamus in Gloss. med. Graecit. in ϓπατεία.