Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSULATUS

CONSULATUS,³ Consiliariorum conventus. Joann. a Leydis in Chron. lib. 32. cap. 21: Postquam Dominus de Arkel in civitate Ducis Willelmi esset, idem Dominus de Arkel tribus vicibus coram Consulatu praenarrati Ducis Willelmi vocatus, cum juramento narravit et manifestavit omnem traditionem. Charta Bernardi de Turre ann. 1308. apud Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 782: Item Bajulus dictae villae aut serviens, ad requestam Consulum faciet praeconisare in villa S. Amantii, quod omnes veniant ad Consulatum pro negotiis et necessitatibus dictae villae. Vide Consul 3.

Consulatum Dare, ϓπατείαν, Missilia spargere, quod Consules facere solebant, cum magistratum adibant. Epistola Episcoporum Arelatensis Provinciae inter Epistolas Leonis II. Papae: In hac urbe quicumque intra Gallias ex tempore praedictorum ostentare voluit subsignia dignitatis, Consulatum suscepit et dedit. Vetus Chron. Latino-Barbarum, apud Lambecium lib. 2. Comment. de Biblioth. Caesarea cap. 8. pag. 858: Justinianum ab honore Imperii dignitate conantes ejicere, factionem quidam (quodam) die Justinianum hortantes ut Circum expectaret, et Consulatum populus (populo) daret, electum quemdam nomen Florianum volentes Imperio sublimare, etc. Vide Gloss. med. Graecit. in ϓπατεία.