Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSULATUS

CONSULATUS,⁴ Munus Consulis, qui mercatorum jura tuetur in emporiis et portubus, in Statutis Massil. lib. 1. cap. 18. Vide Consul 4.

Consulatus Curiae, Summa rerum ac praecipua administratio. Albertus Stadensis ann. 1066: Albertus Archiepiscopus Consulatum Curiae adeptus est, aemulisque remotis, solus primatum arcemque Capitolii possedit. Idem ann. 1068. de eodem: Summam rerum, quod est Vicedominatus, jam septies Consul meruit. Vide Vicedominus.

Post Consulatum, Formula literis vel actis adscribi solita, cum scilicet qui tum hoc anno quo scribebantur, Consules creati essent, ignoraretur, et necdum nuntius Constantinopoli ubi designari solebant, in regiones remotiores, scilicet in Africam, ubi ejusmodi formula praesertim adscripta legitur, allatus esset, ut in Conciliis laudatis, et in Cod. Canon. Eccl. Afric. cap. 56. 103. 127. Concil. Milevit. II. can. 20: Formatae autem quae a Primatibus, vel a quibusdam Episcopis Clericis propriis dantur, habeant diem Paschae. Quod si adhuc ejusdem anni Paschae dies incertus, ille praecedens adjungatur, quomodo solet, Post Consulatum, in publicis gestis adscribi; nempe cum Consulatus istius anni incertus est. Tametsi genuina videatur istius canonis interpretatio, de hac tamen quidam subdubitant; cum verbi gratia Concilium Carthaginense V. celebratum dicatur post Consulatum Caesaris et Attici mense Maio: Carthaginense VII. post Consulatum Honorii xii. et Theodosii viii. 3. Kal. Julii: Ephesinum incoeptum 10. Kal. Julii post consulatum Theodosii XII et Valentiniani III; quibus tum mensibus vix, inquiunt, credi potest, novorum istius anni Consulum creationis nuntium Carthaginem aut Ephesum nondum pervenisse. Verum id mirum videri non debet, cum certum sit Consules non semper Kalendis Januarii suos iniisse magistratus, nec tum creatos, sed eorum proclamationem ac institutionem dilatam in aliquot post Calendas Januarias menses, pro libitu Principum; quod docet prae caeteris Libellus de Praefectis Urbi, editus a Cuspiniano, Panvinio, et Bucherio: in quo nominari solent post singula Consulum paria. At anno Christi 307. haec leguntur: Maximiano vii. et Maximiano. Ex mense Aprili factus est vi. Consulatus, quod est novies. (Cusp. et Panvin. addunt hic Diocletiano.) vi. Kal. Septembris, Justeius Tertullus P. V. Et anno subsequenti: Consules quos jusserint D D. N N. Augusti. Ex xii. Kalendas Maii factum est, Maxentio et Romulo: quod est decies et Maximiano. Anno 311.: Consules quos jusserint D D. N N. Augusti. Ex mense Septembri, factum est, Rufino et Eusebio. Anno 317.: Consules quos jusserint D D. N N. Augusti. Ex die xiii. Kalendas Martii, Gallicano et Basso. Denique anno 345.: Amantio et Albino, scilicet Coss. Denique anno sequenti: Post Consulatum Amantii et Albini. Quo quidem anno nulli Consules creati: aliis vero annis, horum post aliquot a Kalendis Januarii menses, atque adeo usque in Septembrem interdum, dilata creatio. Unde non mirum si in remotioribus Imperii provinciis ea persaepe in incerto esset, vel etiam ignoraretur. Vide praeterea quae in hanc rem commentantur Baronius, Panvinius, Godefridus Henschenius tom. 3. Act. SS. pag. 216. Alemannus ad Procopii Hist. arcan. pag. 106. 1. edit. et Stephanus Baluzius in Notis ad Capitul. pag. 1252. et seqq. Ut porro abrogatis Consulibus ordinariis sub Justiniano eadem formula obtinuerit, plura adnotamus in Syntagmate de Imperatorum Constantinopolitanorum numismatibus. Idem argumentum in Gloss. med. Graecit. attigimus. Bolandus in Praefat. tom. 1. cap. 4. § 3. ad haec verba Polemei Silvii in Laterculo: Ab Urbis exordio mille et ducentis completis annis Posthumiano et Zenone Consulibus, Asterio Consule tanquam primus annus incipit, recte conjectat Protogenem qui Constantinopoli designatus est Consul cum Asterio ann. 449. hic non adscribi, quod necdum Romae, ubi Silvius scribebat, qui Constantinopoli Consul designatus fuisset, sciretur. Idem Silvius suffectos Consules et Praetores designari solitos 5. Non. Januarii scribit.