Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSULATUS

CONSULATUS,⁵ Collegium Consulum seu scabinorum, eorumdem officium et dignitas, nostris Consulat. Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. de Mazaugues: Dixit quod quando ipse erat Consul Lansiaco, ipse bannizavit et alii Consules per totum graesum... Dixit quod a viginti annis citra fuit ter vel quater Consul, et anno praeterito exivit de Consulatu. Libert. loci de Insula ann. 1309. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 365: Primo in villa et parrochia praedictis non fiet perpetuo majoratus vel Consulatus; sed anno quolibet. Libert. villarum de Pardilhano et de Azilhano ann. 1379. in Reg. 119. ch. 100: Donamus Consulatum et insignia Consulatus, domum, archam et sigillum, et arma communia, consiliarios, famulum, banderias et alia ad Consulatum pertinentia. Eadem leguntur in Libert. villae de Lespiniano ejusd. ann. ex Reg. 118. ch. 163. Adde tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 675. Charta ann. 1481. in Pomer. diplom. pag. 182: Cum... inter illustrem principem ducem Pomeraniae... ex una, et Consulatum ac universitatem oppidi nostri Colberg..... ex altera..... graves controversiae et inimicitiae exortae fuerint, etc. Et pag. 184: Qui Consulatus cum sua communitate, etc. Vide infra Consultatus.