Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTAGIUM

CONTAGIUM, in Gloss. Gr. Lat. exponitur ἀφὴ νοσοῦντος προϐάτου. Virgilius Ecl. 1. Nec mala vicini pecoris Contagia laedent. Acta S. Quirini Mart. lib. 2. n. 42: Bos infectus Contagio, non amplius pedibus insistens, putabatur confestim moriturus. Contagionem dixit Salustius: Post ubi Contagio, quasi pestilentia invasit, civitas immutata. Hinc nostri Contagion, pro pestilentia. Vide Gloss. Jacobi Gotofred. ad Codic. Theod.

Contagium Carnis, Turpitudo, pudendum flagitium. Statuta generalia Cisterc. ann. 1195. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1284: Qui deprehensus fuerit in manifesto carnis Contagio, de domo illa penitus emittatur, nec nominatim alia ei assignetur. Et col. 1458. in Statutis anni 1277: Quicumque vero in carnali Contagio deprehensus fuerit et convictus, si Monachus fuerit, ablato sibi habitu, per decennium ultimus sit omnium et etiam novitiorum in Ecclesia.