Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTENDO

CONTENDO, (CONTENDERE) Extendere, exponere. Hincmarus Remens. Epist. ad Carolum Regem apud Acherium tom. 2. Spicil. pag. 824: Cur autem ita vobis scientibus scribo, quia vobis tacere non audeo, patenter Contendo.

Nostris ab eodem verbo, sensu quo a Latinis usurpatur, Contendre, pro Tacher, faire ses efforts. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 229: Jehan de Hanappes .... pour l'affection désordonnée qu'il avoit ou Contendoit à avoir à ladite Marie de l'accompaigner charnelement, etc.

Contendere Testamentum, Contendere ut irritum fiat, illud rescindere. Consuetudines quas Comes Montis-fortis stabilivit apud Pamias ann. 1212. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 837: Item, maritagia mulierum revertantur ad haeredes ipsorum, ut possint inde Contendere Testamentum, si voluerint.