Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTINUO

CONTINUO, (CONTINUARE) Disputare. Glossar MS. Sangerman. num. 501.

Continuare Ecclesiam, In ea continuo ministrare, Gall. Desservir. Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratae Tolos.: Et primo nota, quod Presbyteri S. Nicholai et Capellani Dealbate debent et tenentur interesse in nostris prossessionibus, videlicet in istis tribus diebus Rogationum, ac etiam Capellani Curati S. Michaelis, et etiam Presbyteri qui Continuant Ecclesiam nostram.