Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTRACTUS

CONTRACTUS,³ Mancus, membris captus, Attratto et Ratratto Italis. Glossae MSS. ad Canones Concilior.: Contractis, claudis. Tabularium Bellilocense in Lemovicib. num. 65: Adolescens etiam qui deportabatur ad tumulum Contractus, fuit in ipsius intercessione cum magna felicitate (liberatus,) et ad altare B. Petri currendo festinus pervenit. Vita S. Willibaldi: Et manus ejus Contractae sunt solutae. Occurrit passim in Vitis SS. Robertus Bourronus in Merlino MS: Urfins l'emmena, si trouverent un Contrait, quant il furent issu de l'ost; et li Rois passa par devant lui, et li Contrais li crie, Rois, etc. Le Roman de la Chantepleure MS.: D'une vielle boçue, Et d'un vilain Contrait, Comment est l'ame belle, Quant li cors est si lait.

Contractio, Ipse contracti morbus, in Historia Translat. S. Gorgonii cap. 15. Glossae S. Bened. cap. de Medicina: Contractio, παράλυσις.