Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTRAHO

CONTRAHO, (CONTRAHERE) Protrahere. Charta Henrici III. Regis Angl. ann. 1260. apud Rymer. tom. 1. pag. 713. col. 1: Ibidem moram salve et secure Contrahendo. Et pag. seq. col. 1. in altera Charta ejusd. Regis eod. ann.: Et si contingat eamdem usque ad tempus pariendi ibidem moram Contrahere. Plures occurrit apud eumdem Rymerum.