Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTRARIUS

CONTRARIUS, Daemon, Diabolus. Glossarium vetus: Satan, adversarius, Contrarius. S. Hieron. de Nominibus Hebraicis: Satanas, παραϐάτης, Contrarius. Alibi: Satanas, adversarius, sive transgressor. Et Epist. 23: Vade retro Satana, quod interpretatur, adverse. Interpres vetus Epistolae S. Barnabae: Cum sint ergo dies nequissimi, et Contrarius habeat hujus saeculi potestatem. Καὶ ἀπὸ λύϰου τοῦ ἐναντίου φυλαϰτῆναι, in Euchologio apud Morinum de sacris Ordinat. pag. 103. Ita apud Paulum Silentiarium in Descript. aedis Sophianae 1. part. vers. 140. ἀντίϐιος dicitur: ὅσσον ἐρίζεινΔαίμονος ἀντιϐίοιο βαρυτλήτοισιν ἐρωαῖς.