Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTRARIUS

CONTRARIUS,² Qui molestiam infert, qui aliquem in rei cujuspiam possessione turbat. Bulla Benedicti VIII. PP. Bullario Cluniacensi pag. 7: Warulfus de Branceduno et frater ejus Walterius Matisconensis Praepositus, qui eis Contrarii sunt de precaria quam tenebat de sancto Petro, etc... Girardus de Centarpennis, qui eis Contrarius est de villa Fontanedo, etc.

Contraire nude, pro Inimicus, adversus, in Charta ann. 1369. ex Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 461: Loys Larcevesque chevalier, filx du seigneur de Taillebourc nostre Contraire, qui tousjours a tenu et tient encore la partie de noz annemis et Contraires.

Contrarium Facere, Molestiam inferre. Capitulare Caroli Mag. ann. 797. apud Holstenium in Collect. Rom. § 6: De Presbyteris statuerunt, quod si aliquid eis, aut eorum hominibus quis Contrarium facere, aut tollere praesumpserit contra justitiam, omnia in duplum restituat, et ei componat.