Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONVENIO

CONVENIO, (CONVENIRE) Per pactum vel conventionem promittere, stipulari. Charta Ildefonsi Regis Aragon. aerae 1218: Promitto et Convenio, quod ero vobis bonus adjutor et defensor per bonam fidem, etc. Occurrit ibi non semel, apud Marcam in Histor. Beneharn. lib. 6. cap. 1. et. 5. et in Chartis Hispanicis passim. Alia Aragonensis anno 1250. apud Diago in Hist. Regni Valentiae lib. 7. cap. 45: Demas juro et Convengo, et otorgo que tendre totas estas convenientias, etc. Tabularium Calense pag. 278: Concedens eidem Procuratori suo plenariam et liberam potestatem... Conveniendi, reconveniendi, excipiendi, replicandi, duplicandi, triplicandi, proponendi, etc.

Avoir en convent, in Stat. ann. 1352. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 509. art. 1. Ubi divisis vocibus leg. en convent. Mettre en convenant, in Stat. ann. 1376. tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 229. art. 15. Convenancier, eadem notione. Charta ann. 1301. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 143. r°. col. 1: Comme mon sire Pierre Bouchart et dame Hyolent de Rochefort sa fame m'eussent Convenancié et otroié à perpetuauté, par non d'eschange, le chastel de Rochefort, etc. Pariag. inter Carolum VI. reg. Fr. et episc. Virdun. ann. 1389. in Memor. E. ejusd. Cam. fol. 210. r°.: Avons promis et Convenancié, promettons et Convenançons par ces presentes au roy nostredit seigneur et à ses gens, de faire accepter cedit pariage et agréer de nostre chapitre de Verdun. Occurrit praeterea tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 494. art. 12. et pag. 565. Conventer, in Stat. ann. 1359. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 210. art. 10. Enconvenancer, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1450. ex Reg. 186. Chartoph. reg. ch. 6: Le suppliant fiança et Enconvenança de prendre en mariage Marie, fille de Loys Masure.