Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONVENIO

CONVENIO,² (CONVENIRE) Citare, in jus vocare, Practicis nostris Convenir. Charta ann. 1264. ex Chartul. Campan. fol. 369. v°. col. 1: Quandoque baillivus Trecensis, quandoque baillivus Pruvinensis, quandoque praepositus de Nogento, quandoque praepositus de Braio, quandoque praepositus Villemauri coram se nos Conveniant, etc. Scacar. Paschae ann. 1211. in Reg. S. Justi fol. 18. r°. col. 1: Judicatum est quod rex faciat justitiam de quadam muliere de terra comitis Alenchonii, quae Convenitur de fide. Quo etiam sensu intelligendum Tabul. Calense laudatum in Convenire 1. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 98: Audoin repondoit qu'Oudin Malet avoit fait Convenir pardevant lui au Chastellet Richart de Vitry. Aliae ann. 1451. in Reg. 181. ch. 30: Icellui bastart faisoit excommenier et missionnoit très-grandement les citez et Convenuz, et quant lesdiz citez,... Convenuz et excommeniez s'en plaignoient, etc. Vide, Reconvenire.

Hispan. Convenio, nostris Convenant. Charta ann. 1112. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 381: Totum istum honorem donat eum rex Adefonsus ad Bernardum in fevum, tali Convenio, quod Bernardus donet inde potestatem ad regem, etc. Froissart. 1. vol. cap. 29: Ils eurent Convenant de defier le roy de France et d'aller avec le roy d'Angleterre, quand il lui plairoit, et que chacun le serviroit à un certain nombre de gens d'armes. Bestiarius Ms.: Chaus qu'il trova premierement Loua par itel Convenent C'a cascun donroit un denier.