Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONVENTUS

CONVENTUS, Mallum, placitum publicum. Gloss. Lat. Gr.: Conventus, Συνοδία, σύνοδος, ἀγορά, συνἑλευσις, ἄθροισις. Lex Alemann. tit. 36. § 1: Conventus secundum antiquam consuetudinem fiat in omni Centena coram Comite, aut suo Misso, au Centenario. lpsum placitum fiat de sabbato in sabbatum, aut quali die Comes aut Centenarius voluerit, etc. Vide, Campus Martii. Conventus populi in Chart. ann. 1310. ap. Haltaus. voce Goding, col. 732. Conventus publicus in Tradit. ann. 819. ap. Schannat. in Tradit. Fuldensib. pag. 131.