Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONVENTUS

CONVENTUS,² Graecis, σύναξις, Ecclesia, ad quam conveniunt fideles. Concilium Agathense ann. 506. can. 21: Si quis extra parochias, in quibus legitimus est ordinariusque Conventus, oratorium in agro habere voluerit, reliquis festivitatibus, ut ibi Missas teneat propter fatigationem familiae, justa ordinatione permittimus, etc. Caesarius Arelat. Serm. 12: Quia vos ad audiendas lectiones divinas video ad Conventum Fratrum, vel ad Ecclesiam fideliter accurrere.